monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > sectio 11 > sectio 17 > sectio > 123 > 125 > sectio 104 > sectio 14 > 3 > sectio 5 > sectio 26 > sectio 36 > sectio 102 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 2
Consuetudinis autem prophetarum est, repente personas introducere sine ulla praefatione verborum: ut est illud in psalmo tricesimo primo; cum enim rogasset Dominum propheta, et dixisset: Tu es refugium meum a tribulatione mea quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me, repente persona Dei introducitur respondentis: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos . Ergo et nunc narrante propheta: Ab anno primo Darii Medi, stabam et deprecabar, ut confortaretur et roboraretur eius imperium, Deus repente respondit: